LOREA allis LAUREA, Varroni LORA

LOREA allis LAUREA, Varroni LORA
LOREA, allis LAUREA, Varroni LORA
muliebris apud Rom. fuit potus. Cum enim ex Romuli lege mulieres Romae atque in Latio aetatem abstemiae agere; h. e. vino semper, quod Temetum prisci dixêre, non minus ac a probro et adulterio, abstinere tenerentur: bibere solitae fuêrunt a Gell. l. 10. c. 23. Loream, passam, murinam, et quae id genus sapiant potu dulcia, eo quod haec non tam facile inebrient, De Lorea autem ita Varro de Re Rust. l. 1. c. 54. Quae calcatae uvae erant, earum scapi cum folliculis subiciendi sub prelum, ut, si quid reliqui habeant musti, exprimatur in eundem locum. Cum desiit sub pelo fluere, quidam circumcidunt extrema, et rursus premunt, et rursus eum expressum, circumsititium appellant, ac seorsum quod expressum est, servant, quod resipit ferrum. Expressi acinorum folliculi i dolia coniciuntur, eoque aqua additur. Ea vocatur Lora, quod lota acina ac pro vino operariis datur byeme. Vide et Columellam l. 12. c. 40. et Plin. l. 14. c. 10. nec non infra in voce Temetum.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”